LXIX. De homine cæcutiente qui omnes inimicos suos evasit.

HOMO quidam sapiens fuit et cæcutiens, qui cum esset
dives, et tyrannum quendam sub cujus dominio fuerant
valde timeret, omnia bona sua ad alium regionem la-
tenter præmisit, tandem ipse personaliter fugere volens,
equum rufum ascendit, et puerum secum in equo sedere
fecit, qui equum regeret et viam illi ostenderet. Cum
autem equitarent, dominus ille misit post servum
qui ab ejus dominio recedebat, et dixit puer, "Ecce
quidam super equum nigrum currit post nos, ut nos
comprehendat!" Cui homo fugiens respondit, "Bene
evademus in nomine Domini;" et calcaribus urgens
equum evasit. Paulo post puer domino suo dixit,
"Ecce quidam cum equuo albo nos valde velociter in-
sequiter, et jam fere nos comprehendit!" Cui homo
respondit, "Ne timeas, quia et istum evademus auxilio
Dei;" et calcaribus equum stimulans, et velocius cur-
rens, evasit illæsus. Sed post modicum puer domino
ait, "Ecce quidam velocius cæteris nos insequitur, et
apprehendere nititur!" Cui homo dixit, "Cujusmodi
 

                        LATIN STORIES                    63
 
equum habet?" Dixit puer, "Equum rufum, equo tuo
valde consimilem." Et ille valde expavit, et ait puero,
"Declina ad viam illam lapidosam." Quo facto, ille
qui insequebatur valde appropinquare cœpit. Cumque
puer dixisset, "Domine, ecce fere nos apprehendit!"
Ait dominus, "Duc equum per aquas illas, et viam
lutosam intremus." Quo facto, ille qui persequebatur
sequi illum non potuit, et ita omnia pericula homo ille
cæcutiens evasit.