LXX. De thesauro invento.

AUDIVI de quodam laico, qui omni die laborando victum
sibi tenuem acquirebat, nec ei postquam cœnavit quic-
quam remanebat, et omni nocte priusquam dormiret
multum cum uxore cantavit, et postea lætus et securus
dormiebat: unde,
"Cantabit vacuus coram latrone viator."
Vicini autem ejus, qui divites erant, nunquam canta-
bant, sed in curis magnis de pecunia sua erant. Cum
autem de tanto gaudio illius pauperis mirarentur, et
murmuraverunt eo quod tantum cantans non permitteret
eos dormire, dixit quidam valde dives de vicinis suis,
"Vos nescitis: ego subtiliter castigabo eum, quod non
cantabitneque gaudebit." Tunc præsentibus vicinis, quos
absconderat in quodam loco ut viderent et testes essent,
projecit sacculum cum pecunia ante hostium pauperis
illa hora qua solebat exire in mane, ut victum quæreret.
Inventa autem pecunia, reversus est in domum suam,
et abscondit illam. Imminente autem nocte cœpit anxius
 

64                    LATIN STORIES

esse, ex una parte metuens ne latrones furarentur, ex
alia si possessiones emeret ut forte argueretur de in-
venta pecunia. In hiis angustiis permanens, non gau-
debat sicut prius. Tunc divites et alii vicini cœperunt
ab eo quærere cur ita tristis esset. Cum autem facti
veritatem dicere non auderet, ait ille dives qui pro-
jecerat pecuniam, "Ego scio veritatem: heri in
tali loco pecuniam invenisti, et videntibus hiis omni-
bus qui præsentes sunt in domum tuam detulisti."
Ait ille, timens et erubescens, "Maledicta sit ista pe-
cunia, quæ tantum afflixit! Quia postquam illam inveni,
gaudium habere non potui, et longe magis fatigatus
sum animo quam prius in egestate nimia laborando.
Tollite pecuniam, ut lt are et cantare valeam!"