LXXI. De duobus solutis militibus in eadem villa habitantibus.

DUO erant milites soluti in eadem villa habitantes, quo-
rum alter uxorem traduxit formosam in muptiis discum-
bentem; alter miles pro sua pulchritudine concupivit, et
captata opportunitate, multis blanditiis et variis pro-
missis interpositis, de amore interpellavit eandem; ipsa
tamen nec prece nec pretio potuit emolliri. Quod cum
vidisset miles prædictus, non paucis minis intersertis,
dicebat quod partes transmarinus adiret et nigroman-
tiam addisceret, ut voti compos fieret inchoati. Ipsa
autem crucis signaculo insignita, et in Christi virtute
confisa, dixit quod nec ipsum nec artem suam præ-
 
                        LATIN STORIES                    65
 
sentem vel futuram expavit. Itinere autem arrepto, in
secunda dieta ad missam audivit pulsare, et ab equo de-
scendens capellam intravit; missa vero celebrata, sacer-
doti confessus est, et causa sui itineris expressa, vide-
licet pulcritudinem prædictæ matronæ, sacerdos quæ-
sivit ab illo si ab incepto vellet desistere pro amore
cujusdam dominæ multo pulcrioris, quæ illi nuberet si
placeret. Milite quidem annuente, sacerdos injunxit
ei ut singulis diebus illius anni psalterium Mariæ Vir-
ginis diceret gloriosæ, et in fine anni dominam sibi pro-
misit centies pulchriorem. Miles ipse domum rediens,
sibi injunctum fideliter adimplevit, et in ultimo die
anni illius promissionem sacerdotis expectans, quon-
dam capellam intravit, et coram imagine beatæ Vir-
ginis psalterio perorato, vidit quondam dominam in-
comparabilem ad se venientem, quæ dicebet, “Quia
sacerdos meus tibi me promisit fore copulandam, veni
ut tibi nuberem.” Et in signum amoris et memoriæ
annulum aureum digito militis apponebat, et dixit,
quandocunque annulus ille evanesceret, statim ad
sponsam suam esse pacifice migraturus. Per proces-
sum autem temporis, miles ille, dives mirum in modum
factus, magnum convivium faciebat. Finito autem
prandio, in tempore loturæ, miles inter convivantes pro
nimia cogitatione immobiliter quasi extra se positus
erectus astabat. Omnibus autem admirantibus et pro
stupore silentibus, voce clarissima loquebatur, petens a
Domino ut quilibet quod magis diligeret possideret: et
respiciens ad digitum, annulum non videbat; unde de-
cessum suum imminere cognoscens, conviventibus rei
                                                                F

66                    LATIN STORIES
 
gestæ seriem revelavit, et ipsis presentibus ab hac luce
migravit.