LXXII. De leccatore sacrilego.
IN Brye, in villa quæ dicitur Castellis, duo
leccatores
ludebant ad hasardum in porticu ecclesiæ. Erat autem
in eadem porticu imago beatæ Virginis in lapide grandi
insculpta, tenens puerum Jhesum super genua sua.
Unus vero illorum perdens blasphemavit beatam Vir-
ginem, et nec unum ex membris ejus prætermisit, quin
denumeraret omnia tum extrinseca quam intriseca.
Et cum amplius perderet, amplius dehonestavit matrem
misericordiæ et pudicitiæ sigillis, ausus est meretricem
nominare, et turpia et inaudita de ea fingere. Tandem
cum omnia perdidisset, amens effectus, surrexit et
arripiens lapidem jecit ad imaginem, fregitque sinis-
trum brachium quo amplexata est pueum; et cum
puerminaretur cassum, mira dei virtute dextrum por-
rexit brachium et retinuit puerum. Porro cruor ex
sinistro cucurrit abundanter, quem exceperunt tam
viri quam mulieres, et diligenter reposuerunt. Sa-
crilegus autem ille arreptus est a dæmonio, et quia
beatæ Virginis immaculate viscera depraverat, vidente
populo in eodem loco per posteriorem januam corporis
effusa sunt viscera ejus, et sic indignam digna
morte finivit.