LXXIV. De concubines sacerdotum.

IN quibusdam autem regionibus ita abominantur
gentes hujusmodi sacerdotissas, quod illis in ecclesia
nolunt pacem dare, neque ab illis pacis osculum reci-
pere. Opinio enim communis est eorum, quod si de
sacerdotum concubines aliquis pacis osculum reciperet,
partem in missa non haberet, unde ad earum derisi-
onem solent dicere vulgariter quasi quondam carmina-
tionem per quam mures carminati a segetibus eorum
arceantur sub hiis verbis,--
Jeo vus conjurz, soriz e raz
Qe vus ne aiez part en cest taz,
Ne plus qe ne at part en la messe,
Cil qe prent pes de la preteresse.
Quod est, “Adjuro vos, mures et rati, quod non habe-
                                                            F 2

68                    LATIN STORIES
 
atis partem in hac collectione manipulorum, vel in hoc
acervo granorum, sicut non habet partem in missa qui
osculum pacis accipit a sacerdotissa.” Et dicunt quod
mures postea manipulos vel grana tangunt.