LXXV. De dæmone et latrone.
ACCIDIT quod dæmon et latro sibi mutuo obviarent,
et
latroni quærenti quo iret, ait, “Vado strangulare illum
heremitam, qui peccato quodam perpetrato dormivit
non confessus.” Et ipsi quærenti quo ipse etiam iret,
respondit, “Ego vado furari vaccam illius heremitæ.”
“Eamus ergo,” inquiunt, “simul, et simus socii et
amici, et juvemus nos mutuo.” Ipsis ergo stantibus ad
portam heremitæ, litigabant quis illorum prius inci-
peret facinus suum: diabolo dicent quod ipse inci-
peret, contradixit latro, ne forte dum strangularetur
strepitum faceret, et sic excitati latronem impedirent a
præda sua. Latrone vero dicente quod ipse inciperet,
contradixit ei dæmon, ne forte vacca mugitu vel strepitu
heremitam excitaret, et sic a lucro suo impediretur. Ip-
sis vero sic in discordiam versis, clamavit dæmon, volens
se vindicare, dicens, “Surge, domine heremita, et cape
latronem qui venit ad furandum vaccam tuam: et ego
juvabo te ad ipsum capiendum.” Quod ut factum est,
ait dæmon heremitæ, “Bene debes me diligere, quia
ita fidelis amicus tuus sum, qui diligenter domum
tuam custodio.”