LATIN STORIES
69
LXXVI. De viro mortem fingente.
CUM quidam in lecto suo verteret, non valens dor-
mire, ab uxore de causa requisitus tantæ fatigationis,
respondit se cogitasse quomodo cum bonis suis annum
illum transiret, et quod satis habuit pro tot anno
excepto uno die, “et inde,” inquit, “solicitor, quo
modo diem illum transibo.” Et uxori eum confort-
anti non adquievit, dicens, “Inveni modum bonum,
videlicet istum: fingam me mortuum pro uno die,
et pones me in aula et cooperies, et sic illo die nihil
comedam, nec tu nec familia præ dolore et sollici-
tudine, et sic parcendo evademus diem illum, et pro
residuo satis habebimus.” Quod cum factus fuisset,
posuit se uxor in hostio, familia de campis re-
deunte, et planxit, respondens causam fletus esse
mariti mortem. Qui cum super corpus dixissent Pater
Noster, ait unus, “Licet sit mortuus, oportet quod nos
comedamus.” “Non,” inquit uxor, “comedetis hodie,
præ dolore et sollicitudine quærendi necessaria pro
funere.” Sed sermo familiæ prævaluit. Ipsis ergo
comedentibus, miser audiens quod cautela sua nihil ei
valeret, caput de tapeto elevavit. Quod videns unus
servorum, credens ne forte diabolus corpus illud vex-
aret, securi vel baculo accepto eum excerebravit; et
uxore clamante quod maritum suum occidisset, “non,”
inquit, “sed diabolum de corpore mariti tui fugavi.”