70
LATIN STORIES
LXXVII. De advocato et diabolo.
HOMO quidam erat diversarum villarum advocatus,
im-
misericors, avarus, faciens graves exactions in sibi
subditos. Die quondam, cum propter exactionem faci-
endam ad villam unam properaret, diabolus in specie
hominis se illi in itinere sociavit, quem tam ex horrore
quam ex mutua collocutione diabolum esse intellexit.
Ire cum eo satis timuit; nullo tamen modo, neque
orando neque cruce signando, ab eo separari potuit.
Cumque simul pergerent, occurrit eis homo quidam
pauper porcum in laqueo ducens. Cumque porcus huc
illucque diverteretur, iratus homo clamavit, “Diabolus
te habeat!” Quo verbo audito, advocatus sperans se
tali occasione a diabolo liberari, ait illi, “Audi, amice:
porcus ille est tibi datus; vade, tolle illum.” Respondit
diabolus, “Nequaquam mihi illum ex corde donavit, et
ideo illum tollere non possum.” Diende transeuntes
per aliam villam, cum infans fleret, mater in foribus
domus stans, turbida voce dicebat, “Diabolus te habeat!
Quid me fletibus tuis inquietas?” Tunc advocatus dixit,
“Ecce bene lucratus es animam unam! Tolle in-
fantem, quia tuus est.” Cui diabolus, ut prius, “Non
mihi illum dedit ex corde: sed talis est consuetude
hominibus loquendi cum irascunur.” Incipientibus
autem appropinquare loco ad quem tendebant, homines
a villa longe vidents, et causam ejus adventus non ig-
norantes, omnes una voce simul clamabant, dicentes,
“Diabolus te habeat, ac diabolo venias!” Quo audito,
diabolus caput movens et cachinnans ait advocato,
LATIN
STORIES
71
“Ecce, isti dederunt te mihi ex corde, et ideo
meus es.” Ac rapuit eum in ipsa hora diabolus, et
quid de eo fecerit ignoratur. Verba mutuæ confabu-
lationis ac facta istius, per famulum advocati, qui secum
fuit in itinere, declarata sunt.