LXXIX. De voto rustici.
RUSTICUS quidam, cum duceret vaccam et vitulum ad
montem Sancti Michaelis, qui de periculo mari timeus,
quia quamque viam attigit, fluctus eum invasit, ex-
clamans dixit, “O Sancte Michael! adjuva me et
libera me, et dabo tibi vaccam et vitulum.” Sic libe-
ratus, dixit, “Bene fatuus erat Sanctus Michael, qui
credebat quod sibi darem vaccam meam et vitulum
meum!” Et iterum invasit fluctus eum, et iterum
72
LATIN STORIES.
exclamavit et dixit, "O bone Michael! adjuva me et
libera me, et dabo tibi vaccam et vitulum." Et sic
liberatus, iterum dixit, " O sancte Michael, nec vac-
cam nec vitulum habebis." Cum autem sic quasi se-
curus incederet, ecce iterum fluctus involens eum et
suffocans, eum, et vaccam et vitulum cum eo suffocavit.