LXXX. De filia Judæi.
ERAT quidam adolescens et studens qui dormivit cum
filia cujusdam Judæi, quæ concepit a studente illo.
Et studens accepit arundinem, et accessit ad domum
Judæi de nocte, et loquebatur per arundinem per fe-
nestram cameræ ubi Judæus cum propria uxore jacuit,
dicens,"Gaudete et glorificate Deum, quia Dominus
visitavit plebem suam, quia vestra filia impregnata est,
et pariet veram Messiam, qui promissus est in Lege et
Scripturis." Et hoc ille studens fecit ter. Et cum
parentes cognovissent filiam suam impregnatam, adhi-
buerunt fidem verbis istius suggestoris, et annuncia-
verunt hoc cæteris Judæis, qui omnes gavisi sunt, et
Deum glorificaverunt, et illam puellam in magno
honore tenuerunt. Et cum instaret tempus pariendi,
omnes Judæi congregati sunt, ad videndum tam grande
spectaculum. Tandem illa puella peperit cum magno
dolore, non filium, sed filiam. Quod cum Judæi vi-
dissent, confusi sunt omnes, videntes se esse deceptos.