LATIN STORIES.
73
LXXXI. De balivo et uxore sua.
BALIVUS quidam fecit nuptias filio suo. Quidam
au-
tem qui habebat causam magnam coram eo, dedit ei
pulchrum bovem, rogans ut vellet stare pro eo. Hoc
audiens adversarius illius, misit uxori balivi pulchram
vaccam, rogans ut staret pro eo. Quæ in tantum in-
stetit apud balivum, quod ipse promisit se facturum
quod ipsa petebat. Cum autem esset in studio, et
balivus pro illo qui dederat bovem non loqueretur,
dixit ille. Tunc respondit balivus."Bos non potest
loqui, quia vacca non permittet."