LXXXII.
De conventu dæmonum.
HEREMITA quidam habitabat ad pedem cujusdam montis,
in cujus curia ante fenestram ejus dæmones sæpe conve-
niebant de actibus discutiebant, et de ruinis hominum
cachinnabant et ridebant. Dum autem magister dæ-
monum quæreret a quodam veniente dæmone si aliquid
ad edendum portaret, responidt quod sic, caseum, panem,
butyrum, et farinam, quæ dederat ei quidam rusticus,
et quod detulerat in testimonium perjurii ejus, quia
dum duo pauperes clerici peterent elemosynas, juravit
per sanctam charitatem Dei quod nihil ad edendum ha-
beret quod eis dare posset, et cum adhuc instarent,
dixit," Diabolo do si aliquid habeo." "Et sic cum his
omnibus ad vos veni."
______________