74
LATIN STORIES.
LXXXIII. De Aristotele.
ARISTOTILES, cum doceret Alexandrum ut se conti-
neret ab accessu frequenti uxoris suæ, quæ erat pul-
chra valde, ne anumum suum a communi providentia
impediret, et Alexander ei acquiesceret, hoc advertens
regina et dolens, coepit Aristotelem trahere ad amorem
suum, quia multociens sola transibat cum pedibus
nudis et dissluto crine, ut eum alliceret. Tandem
allectus coepit eam sollicitare carnaliter, quæ ait," Hoc
omnino non faciam, nisi videro signa amoris, ne me
tentes: ergo veni ad meam cameram, reptando mani-
bus et pedibus, sicut equus me portando, tunc scio quod
non illudes mihi." Cui conditioni cum consensisset,
illa intimavit hoc Alexandro; qui expectans appre-
hendit eum reginam portantem. Quem cum vellet
occidere, ait Aristoteles sic se excusando, " Si sic
accidit seni sapientissimo, ut a muliere deciperar,
potes videre quod bene docueram te, quid accidere
potest tibi juveni." Quod audiens rex, ei pepercit, et
in doctrina ejus profecit.
______________