ÆGROTAVIT quædam mulier usque ad mortem, et dixit
ei filia sua, "Mater, mitte pro sacerdote, ut confitearis
peccata tua." Cui mater, " Ad quid? si modo sum in-
firma, cras vel post cras ero sana." Filia vero videns
LATIN STORIES. 75
eam deteriorari, adduxit plures vicinos ut eam simi-
liter admonerent. Quibus illa, "Quid dicitis? vel
quid timetis? Ego non moriar ante .xii. annos: audivi
cuculum qui dixit mihi." Tandem in illo periculo ob-
mutuit. Et tunc misit filia sua pro sacerdote, qui
venit et attulit quod debuit, et ad eam veniens quærit
si aliquid velit confiteri. Illa solum dicebat, "kuckuc."
Item, sacerdos offerens ei corpus Domini, et quærit
iterum si credebat esse salvatorem, et illa respondit,
"kuckuc." Et sic revertente sacerdote post paululum
obiit.
______________