76                    LATIN STORIES.

    LXXXVII. De ebrio qui vendidit animam suam.

QUIDAM ebrietati deditus, cum die quadam perdi-
disset ad taxillos pecuniam suam, et pannos, et nihil
sibi remaneret, dixit ad socium suum,"Eme animam
meam." Quo nolente, intravit quidam tabernam sub
specie ribaldi, et dixit," Pro quanto dabis animam
tuam?" Qui respondit, "Pro .xl. solidis." Et bene
illi numeratis deinde et solutis, poenituit venditor,
volens mercatum servare. Cui dixit emptor," Necesse
habes mihi pactum tenere: sicut mos cum equus ven-
ditur, quia capistrum transit cum eo, sed non fit de eo
mentio, ita corpus tuum, quod continet animam, cum ea
in dominium meum tansibit." Excipiens igitur eum
super humeros suos, asportavit itaque, quod ulterius
non est visus

                            ______________