LXXXVIII. De incisore lignorum die Dominico.

ERAT quidam ordinis Cisterciensis degens in quadam
grangia abbatis de Fontibus, in diocoesi Eboracensi.
Misit quendam juvenem die Dominico ad nemus ligna
scindendum: cum autem lignum juvenis securi per-
cussisset, sanguis ex ligno effluxit. Cumque iterato
lignum voluisset percutere, miraculo jam viso non per-
territus, venit ad eum quædam vox, dicens Anglice,
" Let, let, let," quod est Latine, "Dimitte, dimitte,
dimitte." Respondit ergo huic voci stultus incisor ille,
"Sic me non terrebis," incisionem viriliter insistendo.

                            LATIN STORIES.                77

Et ecce vox iterato dilabitur, dicens, "Maledictus ille
qui te hic misit illo die!" Ille vero recedens, post
paucos dies a dicto fratre occisus est, et frater dis-
paruit, quod nunquam in partibus illis visus est.

                            ______________