XC. De fraudulentia venditorum equorum.

DE hiis autem qui aliorum equos vendunt, quos accio-
narious vel corretiers seu cossor Gallici dicunt, et fre-
quenter ab utraque parte accipiunt, et mendaciis multos
a quibus recipiunt pretium seducunt, dico cum Mich.

78                       LATIN STORIES.

.vii. qui optimus est in eis, quasi paliurus, et qui rectus
quasi spina de sepe. De quodam quod cum aliquis
vellet equum emere, ipse oculum parvum claudebat et
quosdam nutos equivocos faciebat. Postmodum si ille
qui emerat equum inveniebat quod esset malus, dicebat
pestifer ille," Nonne bene innui vobis ne emeretis?"
Si vero bonus inveniebatur equus, dicebat, "Ego innui
vobis ut emeretis."

                            ______________