LATIN STORIES. 79
dissimum scelus Jovi summo deo, qui gaudium tris-
tium corda potest afficere et lumen cæcis restituere."
His dictis simul cæco reddita lux est, et suspiciens in
arborem adulterum vidit, exclamatque subito, "O
mulier falsissima, cur has mihi cudis fraudes, cum
te bonam castamque crediderium? Væ mihi! quia
lætum diem tecum amplius non pervixero!" Mulier
vero audiens maritum ipsam increpantem, licet primo
parumper territa, alacri tamen vultu, cito fraude in-
venta, respondit marito et exclamans, ait, "Gratias ago
diis deabusque omnibus, qui preces meas exaudierunt
et visum restituerunt marito meo charissimo! nam,
conjunx dilecte, scias te videre ex opera et precibus
meis. Cum enim usque hic multa in vanum expend-
erem phsicis, orationibus institi deorum ut salvum te
facerent, ac visum tibi restituerent. Tandem deus
Mercurius, Jovis supremi jussu, mihi in somno apparuit,
dicens, 'Si ascendas in arborem pirum, et Veneris
ludum cum juvene perficias, marito tuo lux pristina
restituetur.' Quod ego nunc perfeci ut te sanarem.
Munera ergo mihi debes ob tale meritum, cum tibi
visum jom restituerim." Cæcus uxoris dolo et fraudi-
bus fidem adhibuit, ac nephas omne remisit, et mune-
ribus ipsam reconciliat, quasi corruptam inique et in-
voluntarie.
______________