LATIN STORIES.
81
XCIV. De guloso.
QUIDAM fuit gulosus qui mane comedit quando alii per-
rexerunt ad ecclesiam, et hoc fecit de consuetudine.
Quadam autem die sic comedit, et postea versus silvam
ivit, incipiens istum cantum:-
Jolyftè, jolyft è,
Maket me to the wode the.
Modicum processit, et supinus cecidit. Surrexit, et
iterum hoc modo cecidit. Videns hoc quidam miles a
longe, adipsum accessit, et invenit eum mortuum haben-
tem linguam suam pendentem extra os ad modum
canis, et tota facies ejus erat quasi esset ignita, et
oculos aperuit sicut homo insanus.
______________