82                    LATIN STORIES.

                       XCVI.  De Godefrido.

FUIT quidam nomine Godefrey, multum abundans in
temporalibus, habens uxorem, qui mutuo se vehementer
dilexerant.  Contigit tamen quod cum mulier infirma-
retur, noluit testamentum condere, sed de viro suo con-
fidens totum reliquerat sibi facturo pro anima sua
secundum quod voluisset.  Qua defuncta, dinde vir iste
quandam juvenculam duxit in uxorem, cum qua stetit
per aliquod tempus.  Quo laborante in extremis, præ
nimia dilectione quam habuit ad uxorem suam nihil
lagare voluit nec pro se nec pro anima uxoris suæ
prioris, sed omnia integre sua commisit uxori suæ su-
perstiti.  Quæ cum per aliquod tempus vidua reman-
sisset, ultimo nupsit cuidam menestrallo, qui pariter
degentes vitam cum gaudio deduxerunt, bona similiter
sibi relicta cum hilaritate expendentes.  Quadam
autem die, appropinquante scilicet die anniversaria
prioris viri sui, hæc mulier apud se reducebat in memo-
riam quanta bona recipisset de eodem in vita sua.
Volens in aliquo animæ ejus subvenire, die obitus
viri sui misit sacerdoti per domicellam suam panem et
vinum ut pro anima ipsius defuncti celebraret divina.
Vir autem illius mulieris superstitis, cum obviasset
domicellæ cum tali exennio, quæsivit quid inde ferret,
et illa veritatem rei indicavit.  At ille, "Nequaquam
ita fiet, sed redeas domi mecum."  Quibus regressis,
dixituxori suæ, "Quidnam perperam facere proposuisti?
Numquid ei subvenire defuncto teneris, ex quo sibi non
curavit vivus subvenire?  fruamur nos hiis etaliis suis

                            LATIN STORIES.                  83

alacriter, nec plus de eo curantes, quia dum potuit
de seipso non curavit."  Et emisit cantum viellando, dicens,--

Godefray, Godefray,
Tu ne feistes, ne jeo ne fray.
Hoc igitur etmultis aliis exemplis poterit penes se vivens in
terra considerare statum suum, ad quem conservandum tam
parentes suos quam subsequentes per seipsum diligentia
apposita est cum effectu.  De fine vero vitæ suæ vel de
anima modicum vel nihil curans, sed finem suum et animæ
suæ curam non considerans, et cum possit non subveniens,
totum relinquit ordinationi eujuscunque, quod dolendum est,
cum ignoret an odio vel amore dignus sit.  hinc igitur, homo, --
Conde dum tempus habes, ne crede parentes.
Dum vivis vivunt, moriens moriuntur amici:
Omnis amor mundi cum mortuo sepelietur.

Man, of the self thu haf god mynde,
That thu dost wiht thi hand that schal tu finden;
Childer ben for-thetele, and wives ben un-kynde,
That that comed in the sectures hondes often it is bi-hynden.

                            ______________