86 LATIN STORIES.
"ibi talem virum cum uxore, de quorum moribus et
honestate non tantum concives, verum etiam longinqui,
audita eorum fama, ut dicitur, gratulantur." Quæ ait,
"Nosco etonim." Et ille, " Numquid aliquem noveris in
mundo tam sapientem et prudentem, qui odio inter eos
seminato unanimitatem eorum posset aliquantisper segregare?
Audita namque mira eorum mutua dilectione, cum quodam
socio quod dissentionem inter eos possem fabricare forsitan
pigneravi." Ad hæc vetula, "Miri," inquit, " ingenii hominem
oporteret esse; sed si forte diligentiam exhiberem, puto quod
dicis opus me posse explere." Dixitque dæmon, "Et ego tibi
satisfaciam de præmio, si præfatum opus pro me velis
procurandum præsumere." Locatur itaque mulier illa miseranda
et infeIix, quod pudor dictu est, quinque argenteis ad tam grande
scelus perpetrandum. Quo facto ab invicem recesserunt, facta
tamen securitate in crastinum iterum conventuri super rei
expedimento colloquentes.
Accedens igitur vetula dolosa, absente marito, primo
sponsam hiis verbis affata est: " Domina mea," inquit,
"simplicitati tuæ vehementer condoleo, eo quod sic de
vivo tuo jam per Iongum tempus, te tamen ignorante,
frustrata es, ipsum videlicet existimares eandem
dilectionis constantiam, quam erga ipsum habes, erga
te habere, quem pro certo scias, me perpendente,
cuidam speciosæ juvenculæ omni cordis affectu
adhærere."Ad quam illa, " Suntne," ait, " vera quæ
dicis?" " Verum," ait, " dico; et si mores citius non
correxerit, tu ipsa timeo sinistra operatione forte
experieris in brevi."
LATIN STORIES. 87
Dixit ergo sponsa, "Heu!" inquit, "quid faciam?
omnia utique mala mihi citius evenisse sperabam. Sed
quod solum superest, rogo te quatenus, si noveris, utile
consilium mihi super hoc dare non abneges."Et illa,
"Consulo," ait, " tibi, ut viro tuo jam nocte dedito
sopori, quatuor pilos a barba ejus abrasos sagaciter
mihi procurare non omittas; quibus me noveris tale
medicamen composituram, quo ipse mutata mente ab
illius amore jam ad tuum perpetuo et etiam ferventius
solito revertetur. "Cui sponsa, " Et hoc," inquit, " satis
facile provideri posse videtur: faciam," inquit, " quod
hortaris." Hiis itaque gestis, veluti antea sponsam, sic
et sponsum singulatim hiis verbis aggreditur: " Num-
quid et tu ignoras, domine mi, conjugem tuam, putans
eam castam et pudicam, sed jam ab alio diu amatam,
et alium præter te adamantem, jam in necem tuam
conspirasse? unde ni prudentius egeris, hac nocte mo-
rieris. Nam diuturna sceleris expectatio non eam a
proposito revocabat, verum etiam deliberationem ne-
candi potius requirebat. Et ne falsa me protulisse
suspiceris, fingito te jam dormientem, licet totam noctem
ducas insompnem, et quæ prædixi experimento tibi
patebunt." Sponsa vero audita hujus præmunitione,
vetulæ gratias agens, ab ea discessit. Adveniente
igitur jam nocte, mulier piæ conscientiæ et simplicis,
moniti vetulæ non oblita, viro a vico redeuntem hilari
vultu convocabat, et nune epulis nunc potibus confovens
delicatis, ut liberius intentionem compleret inebriare
nititur matritum. Vir autem ab eadem erroris matre
præmonitus, quicquid uxor gratanter ingesserat, gratius
88 LATIN STORIES.
suscepit, lætitiam facietenus prætendens, qui in animo
minime delitebat, ut videlicet sub dissimulatione tali
rei gerendæ videret effectum. Accedente igitur tem-
pore cubandi, procumbens sponsus cubili, protinus
clausis luminibus ac corpore sine motu existente, quasi
semimortuum se dormire mentitur. Quo viso, præ-
paratis instrumentis, mulier ad virum accessit. Et
ecce dum viri barbam prælotam rasorio tetigisset, ap-
prehensa mulieris manu cum instrumento illo, vir
subito se erigens, hiis verbis exauditur: "Et diu,
"inquit, "conjunx nequissima, hunc venenosum
conceptum sub nube occultaveras, quo adjuvante
Domino, licet conata es, in præsenti proposito
frustraris. Judicium," inquit, "proprium in me
judicasti."Nec mora: quasi furorem non sustinens,
arrepto cultello, sponsam castam licet mortem
non meruerat propria manu jugulavit.
O dolor! o gemitus! castus simplexque maritus,Clarescente igitur jam die crastina, non velut bonus
Extinguit sponsam vetula suadente pudicam.
Dæmon non potuit, mulier quod iniqua peregit,
Hæc instrumentum quo fabricat ille venenum,
Et parat hic tela, quibus insontes premit illa.
Hanc exprobrare timeo, ratione Mariæ ,
Si tamen hanc laudo, contraria scripta notato.
A telo mortis quod fabricat ars mulieris,
Mater sancta pia, nos protege, Virgo Maria.
LATIN STORIES. 89
latum, cognovit dæmonem magistruum suum citra
stantem, argenteos in manu elevantem, quos ut ipsa ad
se jactos arriperet nutibus exhortatur. Quæ dum
propius accedere eum monuisset, responderet ille
se non audere, timens ne et ipsum forte interimeret,
sicut et bonam matronam interfecit, adjiciens etiam, non
tantum se per .x. annos, verum etiam et legionem
sociorum, non potuisse perficere, quod ipsa tantum
unius noctis spacio ad effectum perduxit.
______________