90 LATIN STORIES.
autem faciebat tempore longo. Quadam vero die dum
juvenis iret ad fortum, mulier sua ut erat solita ascendit
fenestram, et euntes atque regredientes ad forum in-
tente aspexit. Quod cum una die ad fenestram staret,
vidit quendam juvenem formosum corpore atque facie,
et statim illius amore succensa est. Ab illa igitur
hora coepit cogitare qua arte posset loqui cum adamato
juvene. At ipsa plena dolo et ingenio malo, cogitans
quod claves domus furaretur dum vir ejus dormiret,
quod et factum est, et de nocte consurgens, perrexit ad
juvenem. Vir autem ejus in silentio noctis suaviter
consurgens, venit ad ostium, et invenit apertum,
statimque ad se firmiter clausit, firmavitque fenestram,
stetitque ibi donec in camisia sua mulierem suam re-
vertentem ab opere nephario vidit, veniensque ad
ostium fortiter pulsat. Vir autem mulierem suam
audiens ac videns, ac si nesciret, rogavit quisnam esset.
At ipsa exclamans quasi lacrimando jurare coepit, quod
nunquam amplius illud sibi contingeret, si hoc primum ei
condonare vellet. Sed nihil mulier profecit, sed semper
clauso ostio foras stetit. At ipsa magis ac magis
clamans, dixit quod nisi ostium recluderet, in puteum
qui juxta domum erat saliret, et ita vitam finiret, sicque
de morte sua amicis et propinquis suis rationem redderet.
Spretis vero minis, dominus uxorem suam intrare non
permisit. Mulier vero plena calliditate sumpsit lapidem
grandem, quem a terra levavit, et projecit in puteum,
hoc intentione, ut vir ejus audito sonitu lapidis in
puteum ruentis, putaret se in puteum cecidisse. Hoc
vero peracto, mox absque mora de domo egrediens,
LATIN STORIES. 91
coleri cursu ad puteum venit, putans verum esse quod
mulierem audisset cecidisse. Mulier videns ostium
domus apertum, et non oblita suæ artis, intravit domum
firmansque ostium. Ille autem videns se esse decep-
tum, inquit, "O mulier fallax et plena arte diaboli!
permitte me intrare, et quicquid fecisti me condona-
turum crede." At illa eum increpans omnino domus
suæ introitum denegavit, et sacramento confirmans,
ait, "O seductor pessime! cunctis parentibus tuis
ostendam, quod unaquaque nocte solitus es ad meretrices
ire." Et ita mulier illa, liberata arte sua, flagitiam
quod meruerat in virum detrusit.
______________