92 LATIN STORIES.
ad cum, " Domine mi, quid tantum properas ad lectum?
Dic mihi quid tibi sit prius." Rusticus autem omnia
ei narravit, qualiter de oculo acciderat. Tunc dixit
mulier viro, " Permitte me," inquit, " domine, ut
oculum sanum medicinali arte confirmem, ne eveniat
de sano ut jam evenit de percusso, quia dampnum
tuum nobis commune." Apposuit autem mulier frau-
dulenta os suum ad oculum sanum, et tam diu carmine
sua fovit, quousque amicus ejus a loco quo erat abscon-
ditus nesciente marito decessit. Tandem se erigens,
dixit, " Modo, carissime, potes ad lectum tuum si
placet descendere, quia oculum sanum securum habere
poteritis, dum mecum illo taliter fecisse prospexeris."
Et taliter nequam mulier virum suum refertur illusisse,
ut procus ejus tali ingenio posset evadere.
______________