LATIN STORIES. 93
domum suam cecinerant, quia jussum erat, ubi tubæ cane-
bantur, quod ille mortem incurrebat in crastino. Rex
vero eum jussit expoliare, et mortis gladiis ad ejus
latera applicatis, præcipit carnificibus ut quam cito eis
ostenderet illum transfigere non tardarent. Et ait rex
ei, " Cur tam tristem faciem ostendis ?" Cui ille,
" Non est," inquit, " modo tempus lætitiæ nec risus."
Cui rex, " Et quare ? quia tu vides quod ego gaudio,
similiter et tu debes gaudere." Et ille ait regi, " Quo-
modo gaudere valeo, cum ego videam gladios acutos ad
latus meum affixos, et horam ignoro quando vitam
amittam ? ergo gaudere non valeo." Tunc rex sibi et
circumstantibus dixit, " Ideo, frater mi, gaudere non
valeo, quia cotidie assistunt ante januam cordis mei
tubicines dicentes, ' Tu morieris ;' quatuor gladii sunt
qui cotidie cingunt cor meum; primus est peccata mea
innumerabilia, secundus est mors inevitabilis, tertius
est Gehenna intolerabilis, quartus terror judicii inesti-
mabilis."