CV. De latrone púnitente.

FUIT quidam latro, qui cum filio suo latens per nemora
furta et homicidia multo tempore perpetraverat. Qua-
dam autem die cum jaceret in gremio filii sui, dixit ei
filius cachinnando, " Pater, jam canus es et senex ;
amodo te deberes corrigere." Quo audito compunctus,
surgens de gremio filii, cum de confessione anxius
cogitari cúpit, vidit conventum monachorum alborum
funus quoddam processionabiliter ferentem per illud
nemus transeuntem. Et occurrens post illos cum
magno clamore, " Expectate," inquit, " peccatorem
confiteri volentem et púnam agentem." Quo cognito,
timentes ne sub fraude vellet eos occidere, cum ingradu(?)
concito fugerent, et ille eos velociter sequeretur; offenso
 

                          LATIN STORIES.                      95

pede ad truncum cecidit, et fracto sibi collo protinus
expiravit. Cujus animam cum quidam sanctus mona-
chus qui erat inter alios vidisset in cúlum ab angelis
deferri, et animam usurarii cujus corpus ferebant
honorifice torqueri a dæmonibus, in infinitum stupescens
narravit cæteris veritatem.