CVI. De moniali sacristana.
CLERICUS quidam monialem sacristanam de peccato diu
sollicitans, eam secum de monasterio extraxit, quæ
claves super altare projiciens per .v. annos extra
monasterium fuit vagans. Cum quadam die trans-
iret ante portam illius monasterii, quæsivit a moni-
alibus de se, quasi de alia quæreret, quid de sacris-
tana actum esset quæ ante fuerat. Responderunt quod
erat in monasterio, et quod sanctitate fulgebat. Beata
igitur Virgo officium illius fecerat adimpleri. Stupe-
facta vero adhuc miraculum non intelligens, cum a
monasterio nondum longe esset, apparens ei Beata
Virgo, et eam increpans, dixit, " Redi, misera, ad
monasterium, quia ego sub tua specie usque modo
officium tuum adimplevi." Quæ gratias agens ei, et ad
monasterium rediit, et miraculum narravit.