96                      LATIN STORIES.

                CVII. De domicella monasterii.

IN Alemannia a quadam abbatia secularium monialium
quidam miles seduxit quandam domicellam ejus monas-
terii, promittens ei quod si relicto monasterio sequeretur
eum, ipsam sibi conjugio copularet. Quæ cum nocte
statuta vestes in duabus sarcinis colligasset, et per fenes-
tram militi tradere et postea seipsam, latrones ad ali-
quid furandum militem casu præventi, ipsam cum
sarcis exceperunt, et admirantes ad silvam cum gaudio
deduxerunt. Quos ipsa deprehendens non esse quod
crediderat, se deceptam cum fletu maximo proclamabat.
Qui eam verbis demulcientes, cum ad socios perve-
nissent, cognoscentes eam quæ esset mústissimam, juxta
se sub arbore conservabant. Quæ cum fletu invocata
beata Virgine sopore modico est depressa. Quæ cum
evigilasset, invenit se in dormitorio monasterii quod
exierat, et juxta se illas .ii. sarcinulas colligatas. Quæ
cunctis narravit, et vitam in sanctitate consummavit.