CVIII. De illo qui rogavit tres amicos suos.

LEGIMUS quod quidam vir potens et magnus cuidam
servo suo castrum ad custodiendum commisit, in quo
hostes domini recepit, propter quod dominus suus
suspendi eum jussit. Cumque traheretur ad mortem,
rogavit quendam amicum suum quem valde dilexerat,
ut ei in tanta necessitate subveniret ; qui dixit ei,
quod alios amicos cito inveniret, tamen tantum
 

                            LATIN STORIES.                       97

pro ipso faceret, quod unum lintheum ei daret. In-
vento autem alio amico quem plus dilexerat, rogavit
ut eum juvaret, qui respondit quod tantum pro ipso
faceret quod cum eo per modicam viam, et ipsum usque
ad patibulum duceret, et statim ad domum rediret.
Invento vero tertio amico, quem parum respectu aliorum
dilexerat, et parum pro ipso fecerat, quasi dimidium
amicum eum reputabat. Cum verecundia cœpit eum
supplicare et ejus auxilium implorare. Qui respondit,
" Non sum immemor modici beneficii quod mihi fecisti,
cum usura reddam tibi ; ponam animam meam pro
anima tua, vitam meam pro liberatione tua, et sus-
pendar pro te."
    Primus amicus est possessiones terrenæ, quæ in morte
dant tantum unum panniculum ad sepeliendum, et cito
novos amicos inveniunt. Secundus amicus, uxor et
filii et consanguinei, qui usque ad sepulchrum sequun-
tur, et statim ad domum revertuntur. Tertius et verus
amicus est Christus, qui pro liberatione nostra voluit
in patibulo crucis suspendi.