CIX. De latrone sustentato a Virgine.

FUIT latro quidam nomine Elbo ; cum multociens res
alienas raperet, unde et suos miserrime pasceret, sanctam
Dei genitricem venerabatur ex corde, et etiam dum ad
latrocinandum pergeret, exorando eam devotissime
salutabat. Cum ergo quadam vice ad latrocinandum
pergeret, exorando ipsam, deprehenditur atque sine
                                                                    H
 

98                       LATIN STORIES.

ulla miseratione suspenditur. Cumque elevatus de
terra per bidium penderet, ecce in illo iduo beata
Virgo suis manibus ipsum vivum et illæsum susten-
tavit. Illi vero qui illum suspenderant, cum ad ipsum
redissent, et eum vultu hilari nihil mali patientem
vidissent, dum guttur ejus transfigere volent, beata
Virgo non permisit, sed manus suas gutturi anteposuit.
Cognoscentes igitur illi quod gloriosa Virgo auxiliaretur
ei, valde mirati dimiserunt eum. Qui abiens, factus
est monachus, atque Deo et gloriosæ ejus genitrici
servivit devotissime omnibus diebus vitæ suæ.