LATIN STORIES. 99
Imperator suscepit eum gaudens, et ille cœpit ei multa
vera prædicere, et furta abscondita revelare, ita quod
imperator ei per omnia credebat, et ipsum præ omnibus
aliis familiaribus honorabat. Quadam autem die ait
imperatori, " Domine, mirum est quod civitas ista non
absorbetur a terra : quædam enim detestabilis mulier
est in ipsa, quæ ex proprio filio concepit et peperit."
Imperator hoc audiens, vocata muliere, valde mirari
cœpit eo quod domina illa inter alias Romanas mulieres
religiosissima haberetur, et tamen credebat clerico suo,
quia non potuit percipere quod ei mentiretur. Cum
autem vidua illa inducias respondendi ab imperatore
vix obtinuisset, ivit cum lacrimis ad confessionem, et
die ac nocte cœpit beatæ Virgini supplicare ut eam
liberaret ab infamia et morte. Die vero assignata non
invenit aliquem de amicis suis qui auderet ire cum ea,
vel clerico imperatoris se opponere, quia omnes cre-
debant ei tanquam prophetæ. Cum autem ingrederetur
domum imperatoris, cœpit dæmon expavescere et fre-
mere. Cui imperator ait, " Quid habes?" At ille
obmutuit. Appropinquante autem muliere cœpit dia-
bolus ululatum emittere, et ait, " Ecce Maria cum
muliere illa venit, et eam manu adducit." Et hoc dicto,
cum turbidine et fœtore recendens disparuit.