100 LATIN STORIES.
græcia dicitur, contigit in festo beatæ Mariæ Magda-
lenæ, duos fratres minores de conventu supradicto
post dormitionem meridianam exire in patriam, pro
quibusdam expediendis, et dum in prato longissimo
super fluvium elongati essent a civitate per duo
miliaria, viderunt ante se in eodem prato maximam
multitudinem hominum congregatam, quos nunc si-
lentes, nunc acclamantes, nunc cachinnantes audiebant.
Admirantes igitur quare in loco tali tanta esse homi-
num adunatio, estimabant ibi spectacula celebrare
quæ nos miracula appellare consuevimus. Cumque
properarent illuc ut verbum Dei populo prædicarent,
videbant hominem quendam arreptitium, seu phitoni-
cum, super acervum multarum vestium residentem, et
dæmonem per os ipsius hominis de quibuslibet secretis
evidentius respondentem. Cujus verbis totus populus
nunc ad audiendum, nunc ad ridendum, nunc ad voci-
ferandum movebatur. Quo viso, fratres in oratione se
prosternunt, Domino supplicantes ut a prædicto dæ-
mone aliquid inquirere possent et audire, quod Deo in
honorem, populo in ædificationem, et diabolo cederet in
confusionem. Completa igitur oratione, frater senior
alloquitur dæmoniacum quem proterviter contempnen-
tem adjurat in sanguine Jesu Christi crucifixi, in exa-
minatione extremi judicii, et in supplicio ignis æterni,
quod ad omnia interrogata respondeat, nullum falsum
disserens, aut verum occultans. Irriguit dæmoniacus,
clamans se fortiter obligatum. Proponit frater quæs-
tiones in conspectu populi, et inter cætera præcipit
quod sibi revelet quæcumque noverat de beato Fran-
LATIN STORIES. 101
cisco. Respondit dæmon in hæc verba : " Cum dudum
totam animarum universitatem exceptis paucissimis
dum in corporibus viverent peccatis teneremus, et ex-
utas ipsas ad pœnam traheremus, contigit, congre-
gatis nobis in unum in capitulo nostro generali, quod
in diversis provinciis a triennio in triennium exclu-
sive celebramus, magnam jacturam de ablata nobis
super animas potestate subito percepisse. Itaque præ-
cepimus singulis provincialibus dæmonibus, ut dili-
genter inquirerent in suis provinciis per quale genus
hominum supplantata esset nobis jurisidictio tot ani-
marum. Reversis nobis anno quarto, nullam super
hoc veritatem scire potuimus, præsertim cum principes
et prælatos, et eos quorum incumbit officio animas re-
gere, et viventes possideremus et defunctos torquere-
mus, nec putare potuimus in habitu vilitatis et personis
tam despectis sicut vestra prætendit religio aliquid
esse virtutis, propriæ superbiæ excæcati pulveribus.
Iterum adhibuimus de investigando isto negocio curam
sollicitiorem usque sequens capitulum. In quo com-
perimus tot dampna et injurias per Franciscum ves-
trum et fratres suos ex signis evidentibus nobis irro-
gari, videlicet, quod ubicunque Franciscus vel sui
aliquam personam vel familiam quæ præceptis nostris
militaverat familiariter frequentabant, spretis consiliis
nostris jus possessionis amissimus in eisdem. Jam
agebatur 12 annus coversionis dicti Francisci, quo com-
perto ex communi consilio electi sunt 12 de callidiori-
bus et astutioribus nostræ congregationis, et iidem pro
ipso in omni temptationum genere acrius sollicitando,
102 LATIN STORIES.
quorum unus exstiti, specialiter sunt deputati. Stetimus
itaque cum ipso usque ad horam mortis suæ omni
genere temptationum et afflictionum quantum nobis
licuit ipsum exercitantes, nunc communiter omnes, nunc
singuli singillatim ; sed quotienscunque ipsum temptare
attemptavimus, ex nimia cordis sui humilitate turpiter
victi recessimus et confusi, adeo ut ipsum aggredi præ
consueta confusione quasi formidaremus. Tandem immi-
nente morte omnes nos cum satellitibus nostris affuimus,
ipsius animam vendicare parati. Sed in ipsius animæ
exitu tanta lux supercœlestis circa eum enituit, quod
intuitus nostri aciem reverberans diffugia et latibula quæ-
rere compellebat. Præcedente autem luce cum anima
ad cœlos supervecta, vidimus animas defunctorum om-
nium quas in purgatorio torquebamus Francisci meritis
a nostra potestate erutas, remissis pœnis omnibus, in
sua comitiva cum summo tripudio ad cœlos evolare.
Reducentes itaque oculos ad corpus defuncti, vidimus
in manibus ejus et pedibus quasi clavos, et latus quasi
lanceatum. Unde considerantes ipsius animæ trium-
phum et in corpore stigmata passionis, putavimus
ipsum esse Christum, qui denuo crucifixus et ultimum
judicium statim foret peracturus. Quo vehementer
conterriti infernum intravimus ipsius januas accludentes.
Sed cum defunctorum animas ad nos ut prius descen-
dere videremus, intelleximus ipsum hominem purum
esse et non Deum. Hæc," inquit diabolus, " scio
de Francisco." Hæc igitur dum agerentur, ecce vir
quidam solus incedens per viam regiam ibat, quæ
modicum distabat ab illis. Remanentibus itaque tam
LATIN STORIES. 103
fratribus quam populo in eodem loco, solus dæmoniacus
occurrit eunti, prolixum cum ipso habens tractatum, et
osculum præbens, reversus est ad locum suum, et a
supradicto fratre sub adjuratione pristina requisitus
quis esset cum quo sic in via loqueretur, et quid cum
eo tractasset, respondit, " Iste fuit frater vester, quem
diu temptaveram ut ab ordine avellerem, et hesterna
die invalui, dum a suo gardiano correptus impa-
tienter tulit, et hac nocte ex impatientia habitum
reliquit : hac autem de causa ipsum nunc adivi, ut
eum in sua apostasia redderem firmiorem, ne rediret
unde exivit. Frater præcipit dæmoniaco ut de loco
suo se non amoveat, nec ipsum fratrem impediat.
Assumpto igitur fratre, apostatam insequitur, ipsum
acclamando. Apostata vero viso fratre velocius
fugere cœpit, sed tandem frater ipsum occupavit. Et
dum ei egressum suum et egressionis modum insuper
et dæmoniaci consilium revelaret, apostata vehementer
motus ad pedes ejus procidit, totam vitam suam con-
fitens, et pœnitentiam suppliciter exposcens. Frater
absolvit eum ut potuit, et ad dæmoniacum coram toto
populo per manum adducens, si ipsum agnosceret
requisivit. Qui iterum ac iterum ipsum intuens dili-
genter, dixit se ipsum aliquando agnovisse, sed nunc
omnem ipsius perdidisse notitiam. Reversus igitur
domum, pœnitentem secum duxit, superioribusque
suis reconciliavit, et ordini suo restitui procuravit.