104                          LATIN STORIES.
 

CX. De .xl. corvis a parte posteriori hominis evolantibus.

ERANT duo fratres, quorum unus laicus, alter clericus.
Laicus sæpe audiverat a fratre suo quod mulieres se-
cretum alicujus non poterant occultare. Cogitabat
experiri hoc cum uxore sibi dilecta, cui dixit una
nocte, " Carissima, secretum habeo tibi pandere, si
certus essem quod nulli diceres ; quia si contrarium
faceres, confusio intollerabilis mihi esset." At illa,
" Domine, noli timere : unum corpus sumus, bonum
tuum est meum, et e converso etiam malum similiter."
Qui ait, " Cum ad privata accessissem ut opus naturæ
facerem, corvus nigerrimus a parte posteriori evolebat;
de quo sum contristatus." Quæ ait, " Lætus esse
debes, quod a tanta passione es liberatus." Mane vero
mulier surrexit, ad domum proximi sui ivit, et dominæ
domus dixit, " O domina carissima, potero tibi pandere
aliqua secreta ?" Quæ ait, " Ita secure sicut animæ tuæ."
Quæ dixit, " Mirabilis casus accidit marito meo nocte
ista : accessit ad privata, ut opus nauturæ faceret, et
certe duo corvi nigerrimi a parte posteriori evolabant,
de quo multum doleo." Et illa ad aliam vicinam nar-
ravit de tribus, et tertia de quatuor ; et sic ultra,
quod ille diffamatus est quod .lx. corvi de eo evolassent.
Ille turbatus de rumore, convocavit populum, cui
narrat rem gestam, quomodo mulierem voluit experiri
si sciret secretum tenere.