LATIN STORIES.                105
 

                        CXI. De quodam rege.

NARRATUR de quodam rege, qui fuit dominus unius
magnæ civitatis, in qua regnaverunt diversa peccata,
propter quæ rex offensus multos morti tradidit ; quod
videntes alii, timentes consimilem vindictam, miserunt
nuncios ad regem, petentes misericordiam suam, et
quod mitteret eis voluntatem suam, videlicet, quid
vellet quod facerent. At ille misit eis unum scutum,
in cujus medio fuit scriptum hoc verbum, COR, et in
tribus angulis hæc litera, F, mandans per nuncios quod
viverent secundum scripturam scuti. Quod cum
viderunt, non intellexerunt ; sed venit sapiens et com-
posuit sic, " Istæ 3 literæ F, debent referri ad 3 literas
quæ sunt in hoc verbo COR : pro prima litera dicitur
fuge culpam ; fer obedientiam pro secundo ; pro 3ª
litera, facite rectitudinem. Anglice sic,

                        I wile at ye fle sinne,
                          and at ye be meke ;
                        Of falshed loke ye blinne,
                          bet trewe in dede and speke.