CXII. De regina differente confiteri.

REFERT quidam Tolosensis, quod in partibus transmarinis
quædam erat regina, cujus vir negotia regni peragrans
ad loca remota se transtulit diu non reversurus, unicum
filium domi relinquens. Cujus pulcritudine mater
 

106                       LATIN STORIES.

accensa, et ejus amoris igne succensa, tandem in pec-
catum carnis prolabuntur, et filium nefanda libidine
procrearunt. Mater vero nolens delicto deprehendi,
filium parvulum manu propria suffocans in gumpho
transmisit, cujus guttæ sanguinis in ejus manibus
vestigia relinquerunt, unde et postmodum cirothecis uti
oportuit. Contigit etiam medio tempore dæmonem in
forma filii incestum committentis in palatium reginæ
introire, cui etiam regina annulum contulit manu ejus
insertum, qui statim evanuit. Multo tempore postea
vixit, nec istud peccatum et aliud cum caeteris confiteri
voluit. Quolibet tamen die consuevit beatæ Virgini
se commendare devotius, unde beata Virgo quadam
nocte confessori suo in sompnis apparuit, dicens, " Cras
cum confessa fuerit tibi regina, dicas sibi quod habet
plurima peccata quæ non confitetur. Quæ si negaverit,
accipe cirothecam a manu ejus, et invenies literas 16,
scilicet, 4 C, 4 D, 4 M, et 4 R." Qui fecit, sicut dixit
sibi beata Virgo, et exposuit mulieri literas sic,

Caro, cecidisti carne cæcata,
Dæmoni dedisti dona dotata,
Monstrat manifeste manus maculata,
Remanes reatu regina rogata.
Ipse enim rogavit eam ut hæc diceret in Anglico,—
owrh flesch ow felle in deedli sinne,
    e devel ow yeve a yifte of prys,
Thin hond it schewe what ow art inne,
    but yif ow schrive ow art nowht wys.
Quæ statim in lacrimis profusa, ad bonam vitam con-
versa est, confitendo peccata sua.