LATIN STORIES.                    107
 

CXII. De divite non confitente.

QUIDAM dives et magnus cognovit concubinam suam
in vigilia Paschæ, et præ verecundia confiteri noluit.
Cogitavit tamen apud se, " si non vado ad ecclesiam, vel
si non ivero et fuero communicatus, notatus ero ; et si
fuero communicatus in peccato mortali, forte vindictam
assumet Deus." Et tandem statuit se in peccato velle
communicare, unde nec die post nec secundo sensit
vindictam. Cogitavit vel peccatum dimissum, vel non
esse verum quod fornicatio esset peccatum mortale.
Tertio ergo die, ut stetit audiendo Evangelium in missa,
circumvoluit eum tonitrus horribilis, et percussit eum
ad mortem, et fit corpus ejus nigrum ut carbo ; secundo
cecidit fulgur, et corpus illud nigrum incremavit, et
statim supra in aere audita est vox hujusmodi,

                   Weylawey that I was boren !
                   For sinne unschriven I am for-loren !
                   Now what is sinne ye mowen se.
                   Wel is him at is war bi me !