LATIN STORIES. 109
Ipse vero respondente quod in campis, adjecit ille
diabolus in forma pueri, " Dicas ei in reditu suo, quod
reddat mihi debitum meum nocte ista." Cui illa,
" Nescio quod alicui obligetur in quocunque." Ille
vero asperius et amarius verba recitans ait, " Omnino
nocte ista debitum meum ab eo habere volo." Cum
vero uxor omnia ista marito narrasset, ipse dixit,
" Juste petit." Nocte vero illa lectum suum parari
præcepit in quadam domo forinseca, in qua nunquam
ante dormire consueverat, nec aliquem ibi secum habere
voluit. Ipso ergo domum illam intrante, et cum
lumine remanente, omnibus ejectis, illi de domo curio-
sius per rimas introspicientes quid ferret, viderunt
illum in forma pueri cum homine illo fortissime com-
putantem, pluresque pecuniæ sacculos, ut eis vide-
batur, inter se habuerunt. Mirabantur, quia non
intravit per ostium, sed ascendit aliunde. Dum vero
illi exterius expectarent ut viderent finem, circa com-
potum discordare cœperunt, et grossa verba inter se
habere. Famuli vero hoc videntes, ostium fregerunt,
ut intrantes magistrum suum juvarent. Ostio vero
fracto, lumen extinctum fuit, sed cum aliud lumen
portarent, nec magistrum suum nec rufum illum inve-
nerunt.