CXVIII. De muliere sacerdoti
obviante.
EXEMPLUM de quadam muliere se signante, ut fertur,
in mane cum sacerdoti obviaret, quæ respondit quod
hæc fecit ne aliquod infortunium illo die ei accideret.
Cui ille, " Credis quod tibi pejus contingat, quia mihi
obviasti ?" At illa, " Timeo," inquit. Cui ille, " Re-
vera fiet tibi sicut credidisti, nam unum habebis in-
fortunium quia mihi obviasti." Et ipsa per scapulas
apprehensa, in foveam projecit lutosam, dicens, " Recte
fiat tibi sicut credidisti."