LATIN STORIES.
111
CXX. De vetula divinatrice.
AUDIVI de quadam muliere quæ, antequam ingrederetur
villam, præmittebat exploratores, qui status diversarum
personarum inquirebant et ei nunciabant. Cum autem
venisset aliquando ad oppidum quoddam, mulier quod-
dam accedens ad eam, ait, " Domina, rogo vos ut
aliquam divinationem mihi dicatis." Cui illa, " Tu,"
inquit, " habes filium clericum, qui Parisius est in
scholis : scias quod magnus erit, et fiat episcopus."
Mulier autem attendens quod verum dixerat de filio,
qui erat in scholis, credidit quod per omnia ei verita-
tem dixisset, et gavisa est valde de filii sui futura pro-
motione ; et quia pecuniam secum non attulerat, exuit
camisiam suam et dedit illi, et ita episcopatum emit,
quem vetula fallax filio per divinationem promiserat.