CXXIII. De duobus garcionibus.

QUÆDAM domus religiosorum fuit depaupertata, et
cum monachi semitractassent inter se conquerendo de
paupertate, respondit quidam monachus, "Duos gar-
ciones fugavimus: quamdiu fuerunt nobiscum, omnia
bona in domo nostra abundaverunt; ex quo reces-
serunt, bona nostra defecerunt: sed qui vellet unum
revocare, ambo redirent." Dixit abbas, "Qui sunt
illi? et revocemus illos." Respondit monachus, "Unus
vocatur Date, et alter Dabitur-vobis: ex quo fugamus
Date, recessit Dabitur-vobis; sed revocemus Date et
Dabitur-vobis, et abundabimus."
                            _____________