LATIN STORIES.                113

       CXXV. De principe latrunculorun.

CUM essem Parisius, audivi quod garciones servientes
scholarium, qui omnes fere latrunculi solent esse, ha-
bebant quendam magistrum qui princeps erat hujusmodi
latrocinii. Quadam autem die omnibus latrunculis
congregatis ante ipsum, volens scire qui essent sub-
tiliores et meliores latrones, coepit ab unoquoque quaerere
qualis esset in arte illa. Cui primus ait, "Domine,
scio furare de uno denario unam pictavinam." Magister
ait, "Parum est." Alius dixit, "Domine, novi furari.
de uno denario obolum." Tertius dixit, "Et ego de
uno denario .iij. pictavinas, sive tria minuta." Cumque
diversi diversa dicerent, tandem unus surrexit, dicens,
"Domine, ego novi de una pictavina .j. denarium
furari." Quo audito, magister eorum fecit ipsum
juxta se honorifice sedere, dicens "Tu omnes super-
                                                                            I

114                      LATIN STORIES.

asti: doce nos quomodo istud fecisti." "Ego enim
habeo quendam familiarem a quo semper emo legumina
et synapium, et alia ad opus coquinae dominorum
meorum necessaria, qui pro una pictavina dat mihi
quartam de synapio, et ego pro qualibet mensura com-
puto unam pictavinam solam ei tribuens, quatuor mihi
retineo." Ecce quomodo latrunculi isti sapientes sunt
ut faciant mala.
                            _____________