LATIN STORIES. | 115 |
intravit, et statim dormivit. Puella vestimenta depo-
suit, et juxta militem se collocavit. Miles vero per
totam noctem sic in dormiendo jacuit. Mane autem
facto, puella surrexit, et vestmenta sua induit, et
manus lavit; et miles per puellam a somno erat exci-
tatus. Cum autem sic fuisset excitatus, ait puellae,
"Veni ad me ut voluntatem meam potero adimplere."
At illa, "Per salutem patris mei hoc non faciam:
amice, non facio tibi injuriam; nonne mecum con-
venisti ut mecum una nocte jaceres, et sic factum est?
tu vero per unam noctem totaliter dormivisti, et nullum
solatium mihi obtulisti: imputes ergo tibi ipsi, et non
mihi." Miles haec audiens contristatus est valde, et
ait, "Quid adhuc tibi dabo, quod altera nocte tecum
potero dormire?" Ait illa, "Tantum sicut prius, et
non minus." At ille, "Concedo;" et omnia mobilia
quae habebat vendidit, et tantam summam de florenis
sicut prius ei dedit; sed ecce mirabile, sicut erat mini-
stratum ei prima nocte, sic et secunda. Miles ultra
quam credi potest contristatus est, et commota sunt
omnia viscera ejus, et infra se cogitabat, "Heu mihi!
heu! bona mea expendidi, et in nullo expedivi: sed si
mori deberem, alium finem adimplebo;" et ait puellae,
"Quantum tibi dabo tertia nocte,?" Ait puella, "Sicut
prius, et non minus." At ille, "Fiat voluntas tua."
Miles perrexit ad partes longinquas, quousque veniat ad
civitatem magnam in qua erant multi mercatores et
philosophi diversi, inter quos erat magister Virgilius.
Miles vero cum mercatore divite loquebatur sub hac
forma: "Carissime, pecuniam indigeo. si mihi velis
I 2
116 | LATIN STORIES. |
centum marcas accommodare usque ad certum diem,
ponam omnes terras meas tibi in pignore, et si diem
inter nos constitutam praeteream, omnes terrae meae
tecum sine fine maneant." Ait mercator, "De terris
tuis non multum pondero; sed si velis conventionem
facere quam tibi dicam, petitionem tuam ad libitum
tuum habebis." Ait miles, "Quicquid mihi dixeris,
paratus sum perimplere, si mihi satisfeceris de mea
petitione." At ille, "Facta coiiditione quam tibi
dixero, tuam petitionem adimplebo. Conventio talis
erit, quod mihi cartam unam de sanguine tuo facias,
quod si diem inter nos non tenueris, assignatam libere
habeam sine conditione omnes carnes tui corporis evel-
lere cum gladio acuto; et si ad istud velis consentire,
paratus sum tuum desiderium adimplere." Miles tan-
tum puellam dilexit, quod omnia concessit, cartam de
proprio sanguine fecit, et sigillavit. Facta sigillatione,
mercator tradidit ei pecuniam quam petebata.
Miles, cum pecuniam recepisset, cogitabut, "Si per
pecuniam istam voluntatem meam non obtinuero, filius
mortis sum ego," et cogitavit "non sic fiet," quia cum
audisset de fama Virgilii, perrexit ad eum, et ait ei,
"Magister bone, secretum consilium habeo vobis pan-
dere, et vestrum consilium rogo cum effectu in hac parte."
Ait Virgilius, "Dic quid tibi placet, et secundum saga-
citatem meam adimplebo quod optas." At ille, "Ultra
quam credi potest filiam imperatoris diligo: cum ea
conveni pro magna summa pecuniae, et per duas noctes
fui defraudatus, sed modo pro tertia nocte pecuniam
ex mutuo recepi ab uno mercatore sub tali conditione
LATIN STORIES. | 117 |
quod si diem non tenuero inter nos concordatum potes-
tatem habeat cum gladio carnes meas ab ossibus divi-
dere, sed hoc non potest fieri nisi me occiderit; igitur
ad vos veni ut auxilium habeam, et aumorem puellae."
Ait Virgilius, "Stultam conventionem cum mercatore
fecisti, quia lex ab imperatore est data, quod sicut homo
se obligat spontanea voluntate sic et ei ministratum
erit sine conditione; ideo prudentur agas ut diem
assignatum teneas. Quantum ad puellam, tibi veri-
tatem expandam: inter lintheamen lecti sui est quaedam
litera talis virtutis quod siquis intret lectum puellae,
statim dormiet, nec vigilabit donec a lecto deponatur:
cum autem ad lectum pervenis, antequam lectum in-
tres, inter linthiemen et coopertorium scrutare et hanc
invenies, qua inventa longe a lecto projicias, et tunc
audacter lectum intra, et non dormies nisi pro vota
tua, et sic quod tibi placet facias cum puella, et sic tibi
erit honor et gloria." Miles cum haec audisset, gavisus
est valde, et Virgilio regratiabatur de bono consilio.
Statim cum festinatione ad puellam perrexit, et pecu-
niam ei tradidit.
Cum autem nox adest, miles cameram puellae intra-
bat, et secrete inter lintheamen et coopertorium manum
ponebat et literam invenit, qua inventa longe a se pro-
jecit; et in lectum intrabat, et finxit se dormire.
Puella vero putans eum dormire sicut antea, vesti-
menta deposuit et lectum intravit. Statim miles ad
eam manum posuit. Puella ex hoc stupefacta, ait,
"Miseremini mei, et nolite virginitatem meam deflo-
rare, et duplicabo tibi omnem pecuniam quam mihi
118 | LATIN STORIES. |
tradidisti." At ille, "In vanum loqueris; illud jam
adimplebo propter quod diu laboravi." Et sic puellam
carnaliter cognovit. Et post hæc miro modo ipsam
dilexit, in tantum quod cum ea associatus est ultra
quindenam termini sui inter ipsum et mercatorem,
unde tam bene ipsam dilexit, quod oblivioni tradidit de
die in diem tempora sua assignata. Cum autem quadam
nocte in lecto jacuisset, ad memoriam reduxit de conven-
tione inter eum et mercatorem, et commota sunt omnia
viscera ejus, et ait puellæ, "Heu! quod unquam vidi
te: ecce filius mortis sum ego; pro tuo amore conveni
cum uno mercatore pecuniam mutuando, ut sibi solverem
sub tali conditione, quod si diem inter nos assignatum
frangerem, haberet per literam meam plenariam potes-
tatem sine contradictione omnes carnes meas a corpore
meo radere; sed ultra diem quindenam transiit quod
ad memoriam usque jam non reduxi, quia tantum te
dilexi." Ait puella, "Nolite nimis dolere: ite ad
mercatorem, et duplicate ei pecuniam suam, et si noluit,
petat quantum voluit, et sibi dabo." Miles hæc audiens
comfortatus est; perrexit ad civitatem in qua erat
mercator, et ei in via obviavit, et satis humiliter eum
salutabat. Ait mercator, "Sic non tibi dico." Cui
miles, "Carissime, propter transgressionem nostræ
conventionis tuam pecuniam duplicabo." At ille,
"Hoc non erat inter nos prælocutum, sed secundum
quod tu te obligasti habere volo." Ait miles, "Pete
a me de pecunia quantum volueris pro delicto, et tibi
refundam." Ait mercator, "In vanum loqueris: si
mihi omnia bona civitatis dares, non a te acciperem,
LATIN STORIES. | 119 |
nisi secundum quod inter nos est concordatum, scriptum,
et sigillatum." Statim fecit militem comprehendi, et
ad castrum adduci in tuta custodia, donec judex ad civi-
tatem venit et sedit pro tribulani. Præsente judice,
inter alios mercatores venit miles. Statim adest mer-
cator, et literam de sanguine militis scriptam sub sigillo
suo contra eum ostendit. Judex vero, cum factum
proprium militis vidisset, ait, "Constat omnibus im-
perii quod lex est posita, quod si quis libera voluntate
se obligat, sic recipiet sicut se obligavit, et ideo volo
quod mercatori secundum conventionem militis mini-
stretur, et ut lex per omnia adimpleatur."
Interea puella amasia militis exploratores habebat,
quomodo contra amasium suum lex procedebat. Cum
autem audisset quod ad mortem transiret, crines capitis
scindebat, et induit se vestimentis preciosis in forma
viri; palefridum ascendit, et ad palacium equitabat in
quo erat amasius ejus paratus ad judicandum. Pala-
cium intravit, et satis honorifice judicem salutavit.
Omnes credebant ipsam fuisse militem; unde judex
ab ea quærebat de qua terra esset, et quod negotium
ad eos habebat. At illa, "Miles sum de partibus
longinquis, et a casu per istam civitatem equitabam:
hic existens ad mortem judicari deberet propter quod-
dam obligatorium quod uni mercatori fecit, et ideo hic
veni ut militem a morte liberarem." Ait judex, "Lex
imperialis est, quod sicut homo se obligat propria
volutate, sic erit ei ministratum: tamen propter tuum
adventum, si mercator cum quo fecit conventionem vo-
120 | LATIN STORIES. |
luit misericordiam de eo habere, mihi per omnia placet."
Puella hæc audiens, convertit se ad mercatorem, et ait,
"Carissime, quid tibi prodest si iste miles, qui hic stat
paratus judicium recipere, occidatur? melius est pecu-
niam recipere quam militem ad mortem recipere." Ait
mercator, "In vanum loqueris: sine dubio justitiam
legis habebo, quia sic se obligavit voluntate spontanea,
sic conventionem meam habebo pro mea voluntate
sicut lex dictat, et ideo nullam gratiam faciam ei: ille
venit ad me, non ego ad eum." Ait mercatori puella,
"Rogo te quantum tibi dabo ut audias petitonem
meam; ex dono meo pecuniam tuam duplicabo, et si
non placet quod offero, pete a me quantum volueris, et
tibi dabo." Ait mercator, "Numquid tibi dixi, quod
conventionem meam volo habere sine dubio? credas
mihi."
Puella cum hæc audisset, ait coram omnibus,
"Do-
mine mi judex, da rectum judicium super hiis quæ
vobis dixero: vos audistis quantum mercatori optuli
pro vita militis, et omnino renuit, sed beneficium legis
quærit, et mihi per omnia placet. Audite ergo me,
omnes satrapæ: vos scitis quod miles se nunquam obli-
gavit ad aliud per literam nisi quod mercator potestatem
haberet carnes ab ossibus scindere, sed de sanguinis
effusione nunquam erat verbum prælocutum. Si vero
poterit carnes scindere sine sanguinis effusione, statim
mittat manum in eum: si vero sanguinem effuserit,
rex contra eum actionem habebit." Mercator cum
hæc audisset, ait, "Date mihi pecuniam meam, et
omnem actionem ei remitto." Ait puella, "Amen
LATIN STORIES. | 121 |
dico tibi, nullum denarium habebis, quia coram omnibus
tibi optuli in quantum potui, et renuisti: sed voce alta
dixisti, 'Conventionem volo habere:' pone ergo manum
in eum, ita quod sanguinem ejus non effundas."
Mercator vero videns se confusum, recessit, et sic
vita militis salvata est, et nullum denarium dedit.
Puella vero domum rediit, et vestimenta deposuit, et se
sicut mulier induit. Miles vero amasius domum ivit.
Puella ei occurrebat, et quomodo de periculo evasit ac
si de causa nihil scivisset, quæsivit. Ait miles, "O
carissima domina, mihi præ omnibus prædilecta, hodie
fere vitam amisi; sed cum ad mortem judicare debu-
issem, intravit subito quidam miles, formosus valde
bene militem tam formosum nunquan antea vidi, et
me per prudentiam suam non tantum a morte salvavit,
sed etiam me ab omnia solutione pecuniæ liberavit."
Ait puella, "Ergo ingratus fuisti, quod militem ad
prandium, quia vitam tuam taliter salvavit, non invi-
tasti." Ait miles, "Subito intravit, et subito exivit."
Ait puella, "Si eum jam videres, haberes notitiam
ejus?" At ille, "Etiam, optime." Statim puella
cameram intravit, et induit se sicut prius, quæ induta
foras exivit. Miles, cum ipsam vidisset, per omnia
notitiam ejus habebat, statim super collum suum cecidit,
et præ gaudio lacrimatus est, dicens, "Benedicatur
hora in qua tecum conveni!" Unde puellam statim
post hoc desponsavit, et animas sanctas Deo rediderunt.
_____________