CXXIX. De rustico
et simia.
QUIDAM aulam cujusdam nobilis intrans, vidensque
simiam de secta filorium vestitum, quia dorsum ad eum
habebat, filium credidit esse domini, cui cum reverentia
qua debuit loqueretur. Invenit esse simiam super
eum cachinnantem, cui ille, "Maledicaris!" inquit,
"credidi quod fuisses Jankyn filius domini mei."
_____________