CXXXI. De usurario.

USURARIUS quidam in quadam patria mortuus est,
in qua defuncti secundum patriæ consuetudinem extra
domum ad sepeliendum deferri non debuerunt, ante-
quam eorum laudes recitarentur, et more quarundam
nationum qui super mortuos cantilenas faciunt lamen-
tabiles, in quibus defuncti opera recitant et laudes
decantarentur. Cum ergo de illo pessimo usurario
nullum bonum dicere scirent qui affuerunt, et sic
sepultura ejus pro tant impediretur, affuit unus qui
barbam ejus rader solebat, dicens quod nunquam
invenit barbam ad radendum faciliorem; et tali laude
contentus, sed non multum honoratus, sepultus est.
                            _____________