CXXXII. De linguis mulierum.

INFIRMUS fertur respondisse medico, dicenti quod
comederet de parte piscium caudæ propinquiori, quia
 
124 LATIN STORIES.

sanior erat pars quia plus movebatur, "Ergo," inquit
infirmus, "lingua uxoris meæ sanissima est, quia
continue movetur."
                            _____________