CXL. De mimo cæco.
MIMUS quidam optimus fuisse fertur dictorum elegantium
et rithmorum pulchrorum inventor, a quo, cum post-
modum cæcus et antiqees effectusesset, quidam nobilis
ad cujus curiam more mimorum ducatu declinavit,
quæsivit si esset ita bonus inventor sicut esse solebat, in-
telligens quærere de inventione dictorum et rithmorum,
et talium quæ ad mimopertinent levitatem. Qui
statim respondit quod multo melior inventor fuit cæcus
quam videns, "quia nunc, inquit, "cæcus ollas, pel-
vim, et quæcunque sunt ante pedes meos invenio."
_____________