128 LATIN STORIES.

                CXLI. De tribus Wallensibus.

NARRATUR exemplum, seu truffa, de tribus Wallensibus,
de quibus fertur quod cum per Angliam eos transire
oporteret, nec bene possent nisi Anglicum scirent,
convenerunt quod quilibet unum verbum de Anglico
addisceret, ut saltem de communibus et necessariis loqui
possent, quorum unus debuit respondere ad interro-
gantem qui essent, dicendo "tres Wallenses ;" alius
signo facto ad cibum et potum, insinuando quod illa
emere vellet, debuit venditoribus dicere, "propter
denarium in bursa ;"tertius emptori associatus vendi-
tori dicenti quod tantum habere vellet, ut cito et sine
verborum altercatione se expedirent, ne verborum
copia eis deficeret, dicere debuit, "justum est." Illis
ergo iter per Angliam facientibus, contigit eos per
locum transire ubi quidam ab aliquibus latronibus
occisus fuerat, quibus propter suspicionem capist, et
coram judice adductis, judici quærenti quis illum oc-
cidit, de communi trium assensu primus quicquid
scivit de Anglico expendidit, dicens, "nos tres Wal-
lenses." Judici vero quærenti quare, secundus Angli-
cum suum expendit, dicens, "propter denarium in
bursa." Judici vero dicenti, "Ergo eritis suspensi,"
tertius quod didicerat expendidit, dicens, "justum
est."
                            _____________