CXLIII. De mimo qui Deum serviebat.

FERTUR de quodam mimo, quod cum janitor cujusdam
domini, cujus aulam intrare voluit ut comederet, quæ-
reret cum quo domino esset, ille respondit quod cum
Deo. Seneschallus vero vel dominus janitori respondit,
quod, nisi alium habaret dominum, illuc non intraret;
qui cum hoc audiret, dixit se esse cum diabolo. Quo
audito hilariter receptus fuit, quia bonus socius erat.
                            _____________