IN urbe Romana fuit quidam latro valde nequam, qui
multos occiderat, et multa mala fererat in vita sua; hic
tamen valde honorabat beatam Virginem. Erat quĉ-
dam capella extra urbem, in qua habebatur imago
beatĉ Mariĉ, ad quam capellam cotidie solebat per-
gere omni occasione remota ; quĉ dum una die more
solito intraverat atque coram imagine in oratione jace-
bat, venerunt inimici ejus, et occiderunt eum morte
turpissima. Hiis peractis recesserunt. Tunc sequenti
nocte dum hĉc facta fuerunt, jacebat quidam homo bonĉ
vitĉ superlectum suum ; circa mediam noctem videbatur,
et audierat campanas majoris ecclesiĉ insimul se pul-
santes. Tunc surrexit festinater, sicut solitus erat,
et perrexit ad ecclesiam. Cumque ibi venisset, invenit
ecclesiam seratam, unde valde admirans et abhorrens,
statim affuit quidam defunctus quem bene norerat dum
vixerat, et ait illi, "Noli timere, et sequere me, tu
                      LATIN STORIES. | 131 |
videbis mirabila nocte ista." Et introduxit eum in
ecclesiam ; qui dum ibi esset, vidit ibi subito intrare
maxima mclaritem, et apostolos venientes et angelos
et martyres ; tandem venit Jesus Cristius cum beata
Virgine Maria ; postea venerunt dĉmones, "Domine,
judica inter nos et matrem tuam: hanc animam, quĉ
nobis semper servivit, et nunc sine confessione et com-
munione obiit, vult nobis auferre." Tunc Dominus
ad matrem, "Mater, quid habes in ea?" At illa,
"Fili, cotidie servivit mihi, atque salva pace tua debet
salvari. Dixisti enim, Qualem te invenero talem te
judico, et hic fuit inventus in bono epere quando
occidebatur ; orabat enim coram imagine mea." Tunc
adjudicavit Dominus causam matris, et dimissa anima
dĉmones recesserunt. Tunc qui introduxit illum, dixit
ei, "Vade, et annuncia quod ille salvetus est." At ille,
"Non crederetur mihi, nisi aliquid intersignum habuero
quod valeam ostendere." Tunc ille defunctus ivit ad
beatam Virginem, ut daret ei aliquod intersignum
hujus rei. At illa tenens aureum pomum in manu sua,
quod dedit illi, dicens, "Vade, et da ei, et dic quod
annunciet omnibus quĉ vildit et audivit." Quod et
fecit, quia adhuc pomum illud in testimonium hujus rei
in ecclesia beati Petri reservatum est.