132
LATIN STORIES
CXLVI. De heremita
et angelo.
Legimus quod cum angleus Dei diceret heremitae,
"Eamus et sepeliamus quendam pergrinum, quem
latrones in hoc nemore occiderunt; cum appropinaquarent
cadaveri, quod jam per dies aliquos super terram jacue-
rat, hermita coepit obturare nares suas, cui angelus
ait, "Quare nare tuas ita constringas?'" Et ille, "Non
Valeo foetorem sustinere." Paulo post juvenis quidam
pulcher et ornatus sertis floreis, cum phaleris et sella
aurea, equitando transibat; et cum adhuc lone esset,
angleus abhominari coepit et obturare nares corporis
quod ad tempus assumpserat. Cui heremita valde ad-
miratus ait, "Quare nares tuas ita constringas, et a
pulchro juvene illo faciem avertis, qui cum esses juxta
foetidum cadaver talia non fecisti?" Angelus autem
respondit, " Quia in infinitum lascivus ille et superbus
juvenis magis foetet coram Deo et angelis, quam cadaver
illud quod sepelivimus foeteret coram hominibus."
___________