LATIN STORIES 133
sic eam latenter conrivit, et a regno proprio injuste
dejecit, et fraude vicit. Puella igitur in pauperate
et
miseria diu vivens, virtute et divitiis carens, ad haeredi-
taten suam remeare non valebat. Filius cujusdam
regis potentissimi puellam adamverat, et pietate
motus eandem quam diu amaverat desponsavit, ut per
victoriam belli puellam ad haereditatem suam, quam
injuste perdiderat, introduceret. In bello igitur contra
tyrannum laetaliter fuit vulneratus, egregius tamen
victor existens; sed hoc dixit sponsae, quod in bello
eum mori aporteret, et sic victoriam obtinere. Puella
igitur surgens de stratu miseriae regum possidebat ;
arma sponsi accipiens sanguine respersa, in camera sua
secretissima appendebat, ut ejus semper aspectui obji-
cerentur. Per processum vero temporis venerunt ad eam
multi nobiles ut eam desponsarent ; respondit quod
sponsus suus tanta signa amoris sibi ostenderat, ut
imperpetuum alium in sponsum non admitteret ; si
autem quandoque propter fragilitatem mens sua ex
delectatione flecti inciperet, statim surgens cameram
intravit, arma sponsi sanguine respersa intuens, et
mortem sponsi prae nimio amore deflevit, et sic omnis
voluntas cessavit nubendi.
___________